monumenta.ch > Ambrosius > sectio 107

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, 21, 107
In officiis autem hospitalibus, omnibus quidem humanitas impartienda est: iustis autem uberior deferenda honorificentia: Quicumque enim iustum receperit in nomine iusti, mercedem iusti accipiet , ut Dominus pronuntiavit. Tanta autem est apud Deum hospitalitatis gratia, ut ne potus quidem aquae frigidae a praemiis remunerationis immunis sit. Vides quia Abraham Deum recepit hospitio, dum hospites quaerit? Vides quia Loth angelos recepit? Unde scis ne et tu cum suscipis hominem, suscipias Christum? Licet in hospite sit Christus; quia Christus in paupere est, sicut ipse ait: In carcere eram, et venistis ad me: nudus eram, et operuistis me .